GALLIA ROMANA
Corpus des textes et représentations
|
Ville | Luc-en-Diois (Drôme, 26) |
Sujet(s) | Divers |
Auteur(s) | Du Rivail, Aymar |
Jurisconsulte et historien dauphinois (c1490-c1560) | |
Support | Manuscrit |
Date | av. 1535 |
Inscription | |
Références | Du Rivail 6014, I, ff. 66-66v°= Terrebasse 1844, p. 122 |
Bibliographie | DLF XVIe siècle, p. 446 ; Terrebasse 1844 ; Macé 1852 ; Sautel 1957, p. 39-43 ; Lemerle 2005, p. 58 ; Planchon/bois/Conjard-Réthoré 2010, p. 395 |
Remarques | |
Transcription
« Et ea quæ de Luco audiveram et legeram visu probavi sexto idus septembris anni millesimi quingentesimi trigesimi tertii, festo Nativitatis Mariæ. Et quia pluribus mensibus non pluerat, aqua tunc ibi adeo erat suppressa quod arx illa antiqua apparebat, supra quam per quadraginta fere pedes, ita integra ac si paulo ante constructa fuisset, cum duabus fenestris duplicibus, una aquam attingente, alter paulo infra arcis summitatem. […] Vidimus quoque unam oppidi turrim infra aquam ad septentrionale viæ inferioris latus, cum superiore fornice et mœniis procedentibus ab eadem turri usque ad arcem supra descriptam, et uno pede aqua his superior erat ; et parum tam turris quam mœnia distant a rupe septentrionali, quæ nuda est et alba in ea parte quæ ruinam passa est, et in cæteris dumosa. »
|