GALLIA ROMANA

Corpus des textes et représentations
des antiquités gallo-romaines (XVe siècle - XVIIe siècle)

Notice

Ville Bordeaux (Gironde, 33)
Sujet(s) Amphithéâtre dit Palais Gallien
 
Auteur(s) Vinet, Élie
  Humaniste et érudit bordelais (1509-1587)
Support Imprimé
Date 1580
Inscription
Références Vinet 1580, 210 G
Bibliographie

DLF XVIe siècle, p. 1193-1194 ; Étienne 1962, p. 191-195 ; Lemerle 2005, p. 66, 104-105

Remarques Voir la description donnée par Vinet en 1565
Transcription 

« PALATIVM GALLIENI, quod vocant, seu Galienæ, de quo antiquitatis ignarum vulgus egregiam fabulam commentatum est : quam & Rodericum quendam Toletanum referre non puduit libro quarto Hispaniscorum, id videtur potius a Gallieno Augusto conditore nomen accepisse : quo imperatore Tetricus quidam Aquitaniæ præfectus, Burdigalæ fuit Imperator factus, quemadmodum ante meminimus. Est autem Amphitheatrum, sive potius pulchri quondam Amphiteatri tenues reliquiæ. Id circundabant parietes sex : eratque extimi, qui reliquos altitudine superabat, & intimi, omnium humillimi intervallum octoginta sex pedes, quantum quidem semiruta, & jacentia vetustissima monumenta nobis eo pede metiri licuit, quem Glareanus Helvetius à Budæo Parisiensi accepisse se dictitabat. Mediæ areæ longitudo, quam excipiebant utrinque portæ singulæ, ducentos & viginti quattuor, latitudo, centum & quadraginta pedes patebat : ut hæc ovi figura construi mos erat. Extra urbem semper fuit : distabátque à proximo mœnium Ausonianæ Burdigalæ angulo passus minimum quadringentos. »