GALLIA ROMANA
Corpus des textes et représentations
|
Ville | Orange (Vaucluse, 84) |
Sujet(s) | Théâtre |
Auteur(s) | Zeiller, Martin |
Auteur protestant (1589-1661) | |
Support | Imprimé |
Date | 1661 |
Inscription | |
Références | Zeiller/Merian 1661, IV, p. 29 |
Bibliographie | Lemerle 2003, p. 17-20 ; Lemerle 2005, p. 33, 94 ; Roumégoux 2009, p. 231-243 |
Remarques | |
Transcription
« Deinde spectetur Theatrum vel Ædificium, in quo Comdiæ aguntur, magnificum olim, hodie verò aliquantùm vitiosum, ex quo tamen Romanam potentiam & magnificentiam satis agnoscere & judicare possis. Forma est, scribit iterum sæpe allegatus Golnizius, inmodum arcus, cujus antiqua pars murum habet, stupendi operis longum 136. altum 100 pedes ; area interior 100. pedum est, maximam partem ædificiis & habitationibus occupata. Partes sunt, suggestus, Proceres & Caveæ. Hæ penes muros conspiciuntur, ferarum receptacula, è quibus ad pugnam educebantur. Isti sunt è marmore præeminentiæ, quæ in superiore e muri illius quadratiparte extant perforatæ, quibus antennæ, mali & trabes immittebantur : ab iis dependebant vela, tanquam totius Theatri tegmina, ne vela æstu solis, pluviave spectacula impedirentur. Ille, suggestus nimirum, erat in muri quadrati inferiore parte, sive in podio, locus eleviator Romæ pro Cæsare : in Provinciis verò pro Coff. & Prætore, qui ludis præsidebant. » |