GALLIA ROMANA

Corpus des textes et représentations
des antiquités gallo-romaines (XVe siècle - XVIIe siècle)

Notice

Ville Besançon (Doubs, 25)
Sujet(s) Amphithéâtre
 
Auteur(s) Chifflet, Jean-Jacques
  Médecin et antiquaire (1588-1660)
Support Imprimé
Date 1618
Inscription
Références Chifflet 1618, I, p. 119
Bibliographie

DLF XVIIe siècle, p. 279 ; Jaon 2003, p. 191-192 ; Lemerle 2005, p. 66, 122-123

Remarques
Transcription 

« Unum prætereà fuit Amphiteatrum, in quo Maximæ Sequanorum Præses Gladiatores dabat, cujus fundamenta, & dirutas porticus videre licet, ubi nunc ædicula S. Jacobi, extra muros, à quâ non procul abfuit Domus quædam Cistertiensis Ordinis nunc deleta, cujus sacella duo subterranea detecta sunt anno 1597. cùm murus Civitatis instauraretur. Remansit etiam & portæ Civitatis, & vico vicino priscum Arenarum nomen. Latum erat circiter passus centum & viginti ; longitudinem definire difficilius est, cùm, unâ ex parte, civitatis obstent propugnacula, ex aliâ vineæ non longè à Campo nigro dissitæ, in quibus quamplurima eruuntur antiqua numismata : Unde quæso? spargebant illa in ludis suis. […]
Portam autem Amphiteatri nostri, portam arenarum olim dictam (ut in instrumento Calixti II. anni Dom. 1120. quod in chartulario Magdalensi) quæ intrà muros Civitatis integra conspicitur, portam Troiæ dicunt Bisontini forte ; fortè quòd à Trojanis fuerit condita, vel meliùs, quòd in arenis illis sese ludicro illo exercerent in equis nobiles juuenes Bisontini, quod priscis Troja dicebatur, cujus mentio apud Tacitum lib. II. Annal. Suetonium in Julio, Xiphilinum in Augusto, & Virgilium 5. Ænid. »…