GALLIA ROMANA

Database of texts and images
Of Gallo-Roman antiquities (15th-17th centuries)

Notice

Ville Doué-la-Fontaine (Maine-et-Loire, 49)
Subject(s) Pseudo amphitheatre
 
Author(s) Lipse, Juste
  Philologist and historian (1547-1606)
Resource type Printed book
Date 1584
Inscription
References Lipse 1584, pp. 22-31
Bibliography Provost 1988-2, p. 40 ; Lemerle 2005, p. 117
Remarks

The entertainment venue in question was created in the 15th century; the site was previously a vast open-air quarry

Transcription 

« AMPHITHEATRUM mihi superest mirum, novum : & quod latêre tamdiu in illâ Galliæ luce potuisse vix sit fides. Nullumné ex tot curiosis & avidis ingeniis vidisse, notasse, prodidisse ? nullum. Itaque fateor ; cum delata primùm ad me res fuit (delata autem ab Cornelio Aquano, viro ejusmodi monumentorum veterum diligente :) hæsi, medius inter credendi temeritatem & pudorem rejiciendi. Valdè enim ille adseverabat. & simul Forma, quam offerebat, videbatur non esse novitiæ aut calidæ inventionis. Tamen etiam hærebam. donec perveni ecce ad caput ipsum famæ hujus & formæ ; qui non auribus suis, sed oculis sensibusque id credi volebat. Cur repugnarem ? vidisse seriò adfirmabat, calcasse, deformasse. Is fuit Lævinus Kersmakerus, vir gravitate & doctrinâ apud nos notus : qui in finitimis huic Amphitheatro locis, aliquot annos egit. Non semel ipse lustrarat, non semel cum eo alii : quos etiam nunc vivos nec procul positos, testes advocabat observationis suæ & dimensionis. Itaque ausus [23] sum hac fiduciâ Formam totius operis dare & descriptionem : quæ à mente quidem & linguâ aliena erit, à stilo tamen & ordine nostro. In quo siquid peccabo, designando aut dimetiendo : quæ mea culpa esse potest, præter credulitatem ? quam non nimis herclè deprecor ; quoniam revera, ut Comicus ille ait, Au3th ge xrhstw=n e)stin a)ndrw=n h( no/soj [*Hic morbus esse proprius bonis amat.]
Est igitur hoc Amphitheatrum, quod dico, manu quidem & arte humanâ factum ; sed ita, ut videri possit à naturâ. totum enim excisum & cavatum est in monte, sine externâ ullâ materiatione calcis, lapidis, ligni. Mons in quo & è quo id est, abest plus minus diei mediæ itinere à Ligeri fluvio, parte eâ quâ ab Andegavis in Pictones itur : ubi pons priscus quem * [*vulgò, pont du Sey.]. Cæsaris aliqui appellant. Pagus haud procul inde, qui dicitur * [*Gallis, Douue.] Douæus. Mons est lapideus totus, cujus generis ibi plures : sed lapide tamen non planè duro, quique] cæsuram & ferrum facilè admittat. Color ei, qualis Tyburtino : è quo Titi Romæ Amphitheatrum est. Magnitudo montis, milliare Gallicum in latitudine; in longitudine, duo circiter continet. sed ea tamen facies, ut in edito satis planus & jacens sit, & ab lateribus vtrimq. clementer adsurgat. Cortex, [24] ut sic dicam, & tegumentum universi montis, è terrâ est : viscera tantùm è lapide, ideoque non gramine solùm, sed segete sæpè vestitur. In summo, sed paullò tamen ad latus, hoc Amphitheatrum repperis; haud facillimè tamen, quia etiam præscios, nisi intendant animum, fallat. Cum enim supernè despicis; cavum aliquem aut puteum censebis, ex istis qui ob lapidum excidia vulgati ibi & crebri. Atqui aliud profectò opus est; & à Dædalo quopiam acutè inventum, adfabrè factum. Gradus subselliorum à summo margine statim incipiunt; minuunturque, ut solet, paullatim euntes in declive. A summo, dico, incipiunt : ut nunc quidem adspectus est. olim vix ambigo, quin cancelli aut * [*Isque cum suis portis et januis. Non enim hîc Vomitoria ulla aut Aditus alii in gradibus.] murus aliquis curcumpositus fuerit, sive ad ornandum sive magis ad servandum. Aliquid enim certè sepimenti fuisse debet, ad pecudes arcendas & petulcos. At nunc tamen descendens, pedem statim ponis in ipsis gradibus : quorum, primo initu, confusus satis adspectus. Terrâ enim & pulvere cottidie complentur : quæ ventus invehit aut imber. Itaq. gramen etiam ibi passim : & formosa olim nec ad hunc usum loca, perambulant informes oves. Qui hæc nobis narravit, addebat, cultris & ferramentis ea [25] omnia à se & comitibus perpurgata, ut formam intuerentur exactè. Gradus aiebat esse numero, LVI. Lineam dimetientem in summo gradu, longam pedes CCXXX. At ab imo gradu, statim sequitur murus, qui Podium adtollit & Arenam claudit : estque altus pedes IX. Inde area : & in eâ mediâ (præter morem quidem omnium ejusmodi theatrorum, quod sciam) tumulus quidam rotundus, elevatus, ex eodem lapide : altus pedes. VII. aut paullò amplius: longus in diametro, pedes. XXX. Is planus in superficie & æquus ; excipio quod ad oras à medio paullùm vergit & declinat. In eo ipso tumulo, æquis intervallis, foramina quædam rotunda item, lata pedes V. quibus imposita vel adjuncta putealia (omnia, semel dictum volo, ex uno eodemque lapide) paullò grandiora quàm ipsa foramina ; uti necessum, contrà illapsum. His putealibus inserti annuli crassi ferrei fuêre, (vestigia & ærugo clarè docent :) ut baculo iis inserto, admoveri possent vel amoveri. Nam aliàs, pondus iis satis grande, quodque duo homines ægrè commoverint. Hæc foramina velut ostiola sunt, quæ per scalas quasdam coclides sive incurvas, ad Viam infrà ducunt, de quâ mox dicam. Scalæ igitur [26] totidem, quot foramina : quæ singulæ gradibus non magnis XIII. constabant. In orbem tumuli, in ipso muro, foramina quadra exsecta, quæ Scalis illis lumen infundebant ad ascensum aut descensum. Foramina hæc singula, ita collocata, ut unum servire Scalis duabus possit ; velut ex Icone vides. At in meditullio ipso hujus tumuli, cavus est rotundus sive puteus : quem ambigebat meus doctor antiquumne diceret, an ab histrionibus illis factum, de quibus mox referam. Certè ii usi sunt ad malum defigendum : à quo funes dependêrent, & per eos fluitantia vela. Formæ nostræ sculptor haud satis aptè id expressit : captu alioqui pronum.
Circa hunc tumulum, ut dixi, depressior multò Area ambit : quæ lata undiq. usque ad murum podii, pedes XV. Ita diametrum totius Arenæ esse oportet, pedum LX.
Hæc Amphitheatri ipsius imago. at juxtà ipsum, in ejus latere bina grandia & rotunda, sive Cubicula sive potius Cameræ occurrunt : in eodem illo lapideo monte seorsim excisa. Forma eorum velut pillei nautici, sive prisci Romani. Lata sunt in imo, pedes LXXX. sed in altum paullatim arctantur. In fastigio utrius[27]que Foramen patet rotundum, grande pedes IX. quod ad lumen infundendum seruit : prorsus eo modo quo Romæ, in Agrippæ vidimus templo. Cubicula hæc, cetera paria sunt : hoc differunt, quòd unum, aditus peregrè habet ; alterum, non habet. Ita enim sita sunt, ut laterum Internum videatur, alterum Externum. Per hoc, in illud ingressus patet, per brevem & fornicatam viam : aliàs undique clausum. At Externum aditus sive vias habet tres. Prima ducit subterraneo meatu ad Tumulum qui in Arenâ, & per Scalas illas ad ostiola tendit. ita ut infrà gradus omnes subselliorum totumque Amphitheatrum abeat, uti cogitanti clarum. Longitudo primæ hujus viæ pedes CXXV. Altera paullò brevior, pariter meatu infero tendit infra omnes gradus, & in * [*Nec aliæ in muro illo portulæ : contrà quàm in Romano aliisque muro podii emergit : ita, inquam, ut Arenam ipsam rectà ducat. Tertia via, opposita istis, foras spectabat & vallem montis. Per eam ingressus in hoc Cubiculum : per eam item t apparet, omnis pluvia & confluges aquarum derivatæ è toto theatro cubiculisque. Forma harum viarum similis. factæ omnes in lapideo monte, & cavatæ in * [*Sic tamen ut in acutum pænè desineret, cameratione haud plané rotunda.] arcum : singulisque altitudo pedum circiter. XIII. latitudo, IX.
[28] Opus ejusque membra (ut quidem conceptus & expressio mea ferunt) sic habent : usum, si placet, breviter & leviter delibemus. qui mihi etiam haud satis certus. Nam forma ipsa Amphitheatri videtur. clausum enim in orbem undique. & vix tamen est ut Amphitheatralis usus. Primùm tumulus ille qui in medio surrectior ; quid ad pugnam aut cursum ? Æquitatem enim ea res & planiciem postulat, non tumorem aut colles. Deinde area ipsa circumjecta, nonne exigua & angusta ad Venationes ? certè apparet. Quomodo enim satis liber in illo quindenûm pedum spatio, cursus ferarum hominumque, ac recursus? An de Theatrali & scænico igitur usu verius est? Non abhorret ille tumulus : qui instar Scænæ rettulisse videtur, in quâ spectari possent & audiri personæ. Foramina etiam illa sena, non incommodum usum habuisse videntur, ad actores pro tempore submittendos aut recipiendos. Choragium enim omne instrui in cubiculis illis adjunctis occultè potuit : exque iis ornati & parati histriones, viâ subterraneâ, venire in hanc Scænam. Sed circumjectæ areæ tum quid fiet? cui rei serviet? Denique rotunditas illa loci & graduum orbis, quomodo idonea Theatro? Vultus enim [29] certè loquentium agentiumque, obverti in unam partem tantùm possunt : nec audiri aut cerni commodè ab iis, qui à tergo. Ideo Theatra hemicycli semper imagine facta, bono jure. Nisi si fortasse velo aut discrimine aliquo pars tumuli divisa, & spectatores coacti in graduum * [*Ita inquam, ut dimidiata tantùm loci pars insessa.] unâ parte. Sanè fateor lippire hîc mihi oculos, nec capere visionem omnem hujus loci satis certò. De gladiatoribus tantùm nihil impedire videtur, quin adfirmem. quibus locus in areâ illâ satis laxus, quoniam in gradu ferè inter pugnandum manebant & in statu. Sed quid singillatim circumeo? credo revera varium & miscellum hujus loci usum fuisse : ideoque formam ejus mixtam, nec aptam ad ludicrum unum. Potuit Venatio in eo dari, sed ferarum paucarum : potuêre galadiatores : potuêre histriones aut mimi : potuêre velut in Stadio luctatores & pugiles. quod ipsum genus ludi, valdè crebrum & gratiosum in provinciis fuisse, indicat & indignatur Tertullianus.
Cubicula quæ ad latus, mihi nova & ignoti finis. potuêre tamen instar Spoliarii esse, sive etiam Odæi. quod utrumque genus adjungi. Amphitheatris vel Theatris suis solere, scimus. [30] Receptacula etiam non incommodè fuerint, ad omnem scænicum aut arenarium apparatum.
Pagum autem hunc, qui Amphitheatro haud longinquus, olim aliquid amplius fuisse : satis convincamus vel hoc non pagani operis argumento. Viæ etiam antiquæ & publicæ reliquiis ; quæ ex hoc pago pertinuit ad pontem Cæsarianum. cujus viæ pars conspicitur: pars maxima corrupta est, & lapides in ædificia variè absumpti aut avecti. Sed & incolæ ipsi antiquitatem aliquam jactant, & Druides sedem habuisse apud se volunt. Ceterùm bella vetera fortasse, & (quod magis constat) Anglicana, incendiis quidquid & quo nomine id fuit delerunt.* [*Rectè enim ex Doueona, Doué ; Curvata voce, ut solet.] Doueonam Ptolomæi fuisse, non vanè ego suspicer ; ex nominis quod pagus nunc præfert claro argumento. & collocatio ipsa Ptolomæi non dissidet.
Narrant regem vel heroëm potius, verè magnum Franciscum ; anno M.D. XXXIX. Circumforaneis quibusdam histrionibus, qui Apostolorum acta repræsentabant, permisisse hunc Amphitheatri locum ad spectacula ea edenda. Illos purgasse, ornasse, & magnum populum contraxisse. Ex quo conventu, qui [31] dies triginta perseveravit, multum atque uberem quæstum ad paganos rediisse. Eâ re motos, impetrasse à rege, Ne quis in posterum illic lapidem excîdisse vellet, propius ab eo Amphitheatro perticas XXXVI. Crebris enim effossionibus, absque eo interdicto fuisset, interitus jam imminebat huic loco. Tantum scivi, tantum audivi. Si quid aliter est : mendacium ego fortasse dixi, at non sum mentitus. »