GALLIA ROMANA

Database of texts and images
Of Gallo-Roman antiquities (15th-17th centuries)

Notice

Ville Autun (Saône-et-Loire, 71)
Subject(s) Roman city gates
 
Author(s) Léauté, Jacques. Physician from Autun 15..?-1582?)
  Thomas, Edme. Official, cantor and canon of the cathedral of Autun (1591-1660)
Resource type Printed book
Date 1650
Inscription
References Léauté/Thomas 1650, pp. 27-29
Bibliography

Papillon 1742, II, pp. 319-321 ; Rebourg 1993, pp. 45-55 ; Lemerle 2005, pp. 113-116

Remarks
Transcription 

« Horum autem species offeruntur tabella vltima ; ciuitas autem vasta est, quatuor pylis insignibus quondam decorata, nunc duæ restant magna ex parte, reliquæ solo sunt adæquatæ, sed potissimùm illa quæ ad Eurum & ortum hybernum vergit, ipsa à marmore nomen hunc in diem retinet, basim ipsius ferè integram vidimus, vt quæ numeris & dispositione, reliquis ingruere iudicaretur : Lithostrotum est integrum, sed de hoc & aliis posteà ; sed qualis fuerit operis forma, structura, decor, nos latet. Fama est parem fuisse sibi oppositæ, quæ d’Aronx vocatur, atque ex eius ruinis conflatam fuisse raræ ac inusitatæ proceritatis Decumani Templi pyramidem : socordiam illius sæculi hominum incusare non nequeo, qui nullo desumpto tanti vrbis ornamenti typo perpetuæ ; obliuioni tradiderint. Hanc portam pluribus iconibus ornatam fuisse reor, porphyro & marmore, cùm ab ipso nomen sit sortita. Reliqua, quæ diruta est inter Agros & Africum iacet propè Diui Andochii tem[28]plum, sed de hac posteà. […] [29] Et si nonnullis placet vias saxis omnes stratas fuisse, nihilominus pauimentum nullum est quod deferatur extra vrbem nisi in ipsis pylis : quamobrem cùm circa hanc turrim, quæ D. Andochii nomine signatur, sit Lithostratum vrbem egrediens, ibi portam fuisse par est. Verum non prætermittere debemus antiquorum, in obseruanda rèrum symmetria, studium ac diligentiam. Etenim ita dispositæ sunt vrbis pylæ vt Lithostratum à porta marmorea ad eam quæ d’Aronx vocatur, adamussim dirigatur : & quod à porta D. Andreæ incipit, ad portam Diui Andochii recto deducatur tramite : & sic ambo ciuitatem in quatuor angulos æquales diuidunt. Adde quod si alterum circini pedem in horum intersectione, vel centro figas, reliquum circumducas, quatuor pari intervallo pylas distantes offendes, vt patet figura prima, sed de singulis sub fine. »