GALLIA ROMANA

Corpus des textes et représentations
des antiquités gallo-romaines (XVe siècle - XVIIe siècle)

Notice

Ville Autun (Saône-et-Loire, 71)
Sujet(s) Pyramide de Couhard
 
Auteur(s) Léauté, Jacques. Médecin autunois (15..?-1582?)
  Thomas, Edme. Official, chantre et chanoine de la cathédrale d'Autun (1591-1660)
Support Imprimé
Date 1650
Inscription
Références Léauté/Thomas 1650, p. 37-38
Bibliographie

Papillon 1742, II, p. 319-321 ; Rebourg 1993, p. 159-161 ; Lemerle 2005, p. 113-116

Remarques
Transcription 

« Cùm ita processerimus vt longè à moenibus dissideamus, antequam vrbem appellamus, antiqua, quæ extrà sunt, ipsa adeamus ac perlustremus, eóque incipiamus vnde orsi sumus. In ortu hyberno est colli apposita insigni magnitudine ac mole pyramis Ægyptiacis propemodum (saltem Architectura & symmetria) respondens, Basim habet magni spatii quadrilateram in angulos rectos, non obliquos, nisi quod à Noto & imbribus anguli exæsi sunt, aut diruti ; cuspis verò difformis coeli iniuria, sed quæ à iusta proportione non diuariasse ostendatur. Permulti quorsum tanta moles conflata, quid contineret, scire æstuantes, rimam aut meatum, quo in ipsam deferrentur, adinuenire nunquam potuerunt. Quidam bustum aut Mausolæum existimarunt : alii Vrbis signum quoddam, &c. commentati sunt. Ego verò nihil planè de re ipsa quidquam asserere queo, sed trophæum esse, aut ciuitatis insigne gestamen ferens, aut ornamentum reor, cùm nullius rei ipsi insit capacitas, nullus locus ad hospitandum idoneus. Gyrorum adhuc restant vestigia, quibus summas pyramidis ascendere concedebatur ; sed satius esse [38] reor de iis, quæ sub notionem nondum cadunt, tacere quàm ridicula ferre. Hoc tamen non ineptum erit addere quod symmetria, ac operis proportio talis est, vt res ipsa diu permanere possit contra hominum & cœli impetus. »