GALLIA ROMANA

Database of texts and images
Of Gallo-Roman antiquities (15th-17th centuries)

Notice

Ville Autun (Saône-et-Loire, 71)
Subject(s) Porte Saint-André
 
Author(s) Léauté, Jacques. Physician from Autun 15..?-1582?)
  Thomas, Edme. Official, cantor and canon of the cathedral of Autun (1591-1660)
Resource type Printed book
Date 1650
Inscription
References Léauté/Thomas 1650, p. 28, 43
Bibliography

Papillon 1742, II, pp. 319-321 ; Rebourg 1993, pp. 49-51 ; Lemerle 2005, pp. 113-116

Remarks
Transcription 

« Secunda verò inter ortum Æstiuum & Septentriones sita est inter (si vis) Vulturnum & Aquilonem. Hæc duplo constat pariete, binis constat ianuis, vtrique assidet turris quadrilatera, tanquam apophisis, seu ornamenti, seu tutaminis causâ, & singula fornicem habet, hunc versus Austrum, alterum versus Septentriones. Huic pylæ contigua turris, vel munimentum extrinsecus in semicirculum protensum, quòd obuallat turrim aliam quadrilateram. Hac, vice templi, vtuntur Hedui, quod Diuo dicatum est Andreæ, præstantissimum fuit opus, sed rerum omnium domitor tempus, venustatem carpsit operis, ima pars humo obruitur, striæ quibus dimittebantur catharactæ intemeratæ visuntur ; magnitudo saxorum inusitata, Lithotomica arx insignis, singulus lapis vicino annectebatur ferreo vinculo & harpagone, attamen (mirum!) absumptum ferrum prorsus & capsæ illæsæ restant ; secunduùm tabulatum arcuatas habet fenestras, & vtrinque singulis apponuntur pylæ, capitellis & fulcris decoratæ. […] [43] Secunda, antiqui Bibracte pyla est, quæ hodie Portail sainct André vocatur, inter Vulturnum & Aquilonem sita. Secundum tabulatum, vt primùm duplici constat pariete, arcuatis fenestris pertuso : bina interiacet pyla, seu stela, breui stylobate infulta, cum capitellis & encarpiis ; ad lævam turrim hemisphæricam habent, quadrilateræ capaciori contiguam, vbi Diuo Andreæ sacra peraguntur. »