GALLIA ROMANA

Corpus des textes et représentations
des antiquités gallo-romaines (XVe siècle - XVIIe siècle)

Notice

Ville Autun (Saône-et-Loire, 71)
Sujet(s) Porte Saint-André
 
Auteur(s) Léauté, Jacques. Médecin autunois (15..?-1582?)
  Thomas, Edme. Official, chantre et chanoine de la cathédrale d'Autun (1591-1660)
Support Imprimé
Date 1650
Inscription
Références Léauté/Thomas 1650, p. 28, 43
Bibliographie

Papillon 1742, II, p. 319-321 ; Rebourg 1993, p. 49-51 ; Lemerle 2005, p. 113-116

Remarques
Transcription 

« Secunda verò inter ortum Æstiuum & Septentriones sita est inter (si vis) Vulturnum & Aquilonem. Hæc duplo constat pariete, binis constat ianuis, vtrique assidet turris quadrilatera, tanquam apophisis, seu ornamenti, seu tutaminis causâ, & singula fornicem habet, hunc versus Austrum, alterum versus Septentriones. Huic pylæ contigua turris, vel munimentum extrinsecus in semicirculum protensum, quòd obuallat turrim aliam quadrilateram. Hac, vice templi, vtuntur Hedui, quod Diuo dicatum est Andreæ, præstantissimum fuit opus, sed rerum omnium domitor tempus, venustatem carpsit operis, ima pars humo obruitur, striæ quibus dimittebantur catharactæ intemeratæ visuntur ; magnitudo saxorum inusitata, Lithotomica arx insignis, singulus lapis vicino annectebatur ferreo vinculo & harpagone, attamen (mirum!) absumptum ferrum prorsus & capsæ illæsæ restant ; secunduùm tabulatum arcuatas habet fenestras, & vtrinque singulis apponuntur pylæ, capitellis & fulcris decoratæ. [...] [43] Secunda, antiqui Bibracte pyla est, quæ hodie Portail sainct André vocatur, inter Vulturnum & Aquilonem sita. Secundum tabulatum, vt primùm duplici constat pariete, arcuatis fenestris pertuso : bina interiacet pyla, seu stela, breui stylobate infulta, cum capitellis & encarpiis ; ad lævam turrim hemisphæricam habent, quadrilateræ capaciori contiguam, vbi Diuo Andreæ sacra peraguntur. »