GALLIA ROMANA

Database of texts and images
Of Gallo-Roman antiquities (15th-17th centuries)

Notice

Ville Autun (Saône-et-Loire, 71)
Subject(s) Porte Saint-Andoche
 
Author(s) Léauté, Jacques. Physician from Autun 15..?-1582?)
  Thomas, Edme. Official, cantor and canon of the cathedral of Autun (1591-1660)
Resource type Printed book
Date 1650
Inscription
References Léauté/Thomas 1650, pp. 28-29, 44
Bibliography

Papillon 1742, II, pp. 319-321 ; Rebourg 1993, pp. 52-54 ; Lemerle 2005, pp. 113-116

Remarks
Transcription 

« Quarta pyla est, vt quondam fuit inter Austrum & Occasum hybernum, reliquiæ sunt turris, hemispherica, cingens quadrilaterum, hancque immensam [29] turrim non multo dissimilem ipsi, quæ templi D. Andreæ vice est. Bini exterius fornices amplissimi, adsunt delubra idolorum antiqua, qua de re coniectari licet phanum quondam fuisse. Lithostrati reliquiæ nonullæ visuntur, cuius series ad pylam (intra vrbem) D. Andreæ contendit rectissimo tramite, sed ciues omnia subverterunt. […] [44] Quarta Vrbis pyla inter Argest & Afrie collocatur ; ipsa quidem ac aditus obliterantur prorsus, sed sua remanent præsidia, rudera, bases nonnullæ, & Lithostrati. Est, vti in pyla Andreæ, & semirotunda turris quadrilateræ iuncta. Verùm quadrata, vt aiunt, rotundis maiora, ac longè supereminet quadrilatera turris. Est quippe procera admodum, necnon ampla, proportionem, quam diximus de pyramide, habens. Extrinsecus fornices duos habet contiguos : intrinsecus tam arcuatæ quàm quadrilateræ turri, plura adsunt Idolorum delubra : quam ob causam phanum quondam fuisse duco ; sed cui idololatrarum Deo sacratum me latet. Vtcumque sit, hodie sacris habetur ædibus vulgò, La Tour de sainct Andoche. Cæterùm si quà fuerit in suprema arcis regione porta (vt par videtur) quia id nobis non est satis compertum, vti & permulta alia conticemus. »