GALLIA ROMANA

Corpus des textes et représentations
des antiquités gallo-romaines (XVe siècle - XVIIe siècle)

Notice

Ville Nîmes (Gard, 30)
Sujet(s) Amphithéâtre
 
Auteur(s) Grasser, Johann Jacob
  Historien et théologien suisse (1579-1627)
Support Imprimé
Date 1607
Inscription
Références Grasser 1607, p. 22, 35-36, 38
Bibliographie

Fiches/Veyrac 1996, p. 336-350 ; Gros 1996, p. 335-336 ; Lemerle 2005, p. 85-86 ; Lemerle 2013-2

Remarques
Transcription 

« auderem asserere Nemausensem Amphitheatrum communi suffragio cum terrâ marique serenissima pax esset, Fundatori Herculi dedicatum. Aspice taurorum illud par, quo Amphitheatri portæ superbiunt, & iueris in sententiam quam hîc adscribo. […] [35] Aduenam Amphitheatrum stupefaciet, reliquis insignium operum ruderibus, quorum venerabilem conspectum Gothi Romanae maiestatis iurati hostes nobis inuiderunt, arbitrantis oculos distrahentibus. [...] Amphitheatrum ex maximis, & ferreis quasi albis saxis, quæ polita, marmor referrent, tanta industria ædificatum, ut nescias num ingeniorum, [36] an corporum plus quam humanas illas vires mirari debeas. Crederes Palladem Gigantibus architectonicam monstrasse. Figura totius molis oualis est, sexaginta insignes in ordinem arcus efficiens, quorum quilibet crassitie decem, distantia verò unius ad alterum duodecim pedum, magnum urbi decus addit. Fuit olim quasi in medio urbis, hodie mœnia despicit, quâ Monspelium itur. [...] Tanta saxorum mole, ut diximus, exstructum est hoc Amphitheatrum, ut diu à Gothis arcis & munitissimi propugnaculi loco, cui etiam turrim imposuerunt, habitum fuerit. Pinnae, quibus saxa præminent ad malos regendos, integræ sunt, pauci gradus deuoluti, arcus omnes & fornices ruinæ inexpertes : Orchestra tantum ædificiis in arena à Gallis exstructis ante paucos annos cessit. Caueæ quibus leones aliæque ad munera feræ detinebantur, muris intectæ sunt. [38] Non procul à taurorum, de quibus supra, capitibus, paulo inferius ad latus Lupa cum Romulo & Remo conspicitur : & in alio loco Pluto cum draconibus ».