GALLIA ROMANA

Database of texts and images
Of Gallo-Roman antiquities (15th-17th centuries)

Notice

Ville Vers-Pont-du-Gard (Gard, 30)
Subject(s) ‘Pont du Gard’
 
Author(s) Pontanus, Isaac
  Dutch scholar (1571-1639)
Resource type Printed book
Date 1606
Inscription
References Pontanus 1606, p. 7 ; Append. I, pp. 52-53
Bibliography Provost 1999-2, p. 736 ; Lemerle 2005, pp. 88-91
Remarks

The 'Pont du Gard' was probable the most universally admired Gallo-Roman monument

Transcription 

« Atque his lustratis illustri excedimus urbe
Spectatum Gardi molem, quo flumine quondam
Stravit aquæ ductum et pontem Romana Nemausus :
Adiacet excelsum prospectans æthera rupes,
Huc opus vectum, et geminatis arcubus ipse
Ductus aquæ pontem excedit, mirabile visu
Quid memorem structuram operis? quid marmora et illam
Compagem lapidum, qualem Natura dedisset?
[...] [52] Opus hoc longè elaboratissimum, & cui ambigas an ullum aliud, non dico Gallia, sed Italia ipsa par habeat. Et, quod maximè mirabile, cùm in ævi sui Romanæque [53] potentiæ veluti miraculum axædificatum crediderim, nullum eius nec autores quidem in priscis memoriis exstare vel mentionem vel testimonium. Quod & Beza elegantissimo epigrammatio, cujus hîc gustum dare libuit, ita testatus est :
Montibus impositos cantavit Græcia montes,
Pyramidum ostentat barbara Memphis opus.
Plus est quod cernis, triplicis coniugere pontis
Fornicibus montes sic potuisse duos
Et plus est (victam quo se Natura fatetur)
Imposuisse ipsis flumina fluminibus.
Et rursum plus est contempto laudis honore
Artificem nomen subticuisse suum.
Mire opifex, quod tu fecisti sit licet ingens
Quod non fecisti plus ego miror opus.

Simile quid in eundem hunc pontem lusum olim accepi clarissimo eminentissimoque apud Parisienses præsidi Augusto Thuano. Sed poematia (sic) ejus diu multumque mihi conquisita cùm obtinere necdum felicitas dederit, monendum id tamen hîc censui ne tantum donum per occasionem lectorem lateat. »