GALLIA ROMANA

Database of texts and images
Of Gallo-Roman antiquities (15th-17th centuries)

Notice

Ville Bordeaux (Gironde, 33)
Subject(s) Pillars of Tutela
 
Author(s) Zeiller, Martin
  Protestant author (1589-1661)
Resource type Printed book
Date 1661
Inscription
References Zeiller/Merian 1661, IV, p. 23
Bibliography Étienne 1962, pp. 187-191 ; Lemerle 2005, pp. 33, 104
Remarks

Built in the 3rd century and originally comprising 84 Corinthian columns, the edifice was demolished in 1677

Transcription 

« Prophana Ædificia quod attinet, distribui illa possunt in vetera & nova sive recentia. Inter vetera eminet Palatium Tutelae & Palatium Gallieni, vel potius reliquiae & rudera Amphitheatri cujusdam, quorum utrumque in aes incisum reperitur, atque Eliae Vineti, anno 1587. mortui, commentar. in Ausonii Urbes, sect. 210. Extat : qui de priore sequentia tradit : fossam extra Urbem erat, sed propius Garumnam & juxta fossam, qua latus Urbis Septentriones spectans, muniebatur verum, in ipsa tandem inclusum est urbe, cum ad eam partem ampliata fuit. Peristylium est quadrangulum, Orthogonium, longum pedes 87 latum 63. Pilis (sic vulgus vocat) sive columnis assurgebat striatis, octo in longitudine, & sex in latitudine, quae fiebant in toto ambitu columnae 24. Earum adhuc steterunt 18. Subest verò Camera antiquo artificio, in qua vinum conditur. Templum fuisse patens, quidem suspicantur, & ex ipso nominis vestigio Dei tutelaris fanum. Habebant enim Deos, in quorum tutela suas esse Civitates volebant. »