GALLIA ROMANA

Corpus des textes et représentations
des antiquités gallo-romaines (XVe siècle - XVIIe siècle)

Notice

Ville Bordeaux (Gironde, 33)
Sujet(s) Piliers de Tutelle
 
Auteur(s) Hentzner, Paul
  Juriste allemand (1558-1623)
Support Imprimé
Date 1598
Inscription
Références Hentzner 1617, p. 60
Bibliographie Étienne 1962, p. 187-191 ; Lemerle 2005, p. 32, 104
Remarques

L’édifice (IIIe siècle), constitué à l’origine de vingt-quatre colonnes corinthiennes, fut rasé en 1677

Transcription 

« Extant isthic adhuc præclara antiquitatis monumenta, in quibus est Tutelæ Palatium, quod Belleforestus Urbis Genio Divisque Tutelaribus, olim dedicatum fuisse arbitratur ; Ex cujus reliquiis, hodie ad dexteram septem ingentes columnæ saxeæ conspiciuntur, quibus sex arcus impositi ; ad sinistram octo columnæ & septem arcus, Antrorsum vero tres columnæ cum duobus arcubus. Prætereà sunt in eodem loco & viriles & fœminæ statuæ columnis omnibus striatis supradictis insculptæ, quarum quidem XVf intra Palatium, extra verò XVI tantum conspicuæ, reliquas ædiculæ contiguæ occultant. Fama est vulgata, ædificium istud ob hanc causam fuisse conditum ut obærati ad illud, tanquam ad sacram anchoram, confugerent, ne quod aliàs fieri solebat, eorundem uxores & liberi, à Creditoribus captivi, in perpetuam servitutem abducerentur. »