GALLIA ROMANA

Database of texts and images
Of Gallo-Roman antiquities (15th-17th centuries)

Notice

Ville Bordeaux (Gironde, 33)
Subject(s) Pillars of Tutela
 
Author(s) Vinet, Élie
  Humanist and scholar from Bordeaux (1509-1587)
Resource type Printed book
Date 1580
Inscription
References Vinet 1580, 210 H
Bibliography

DLF XVIe siècle, pp. 1193-1194 ; Étienne 1962, pp. 187-191 ; Lemerle 2005, pp. 66, 104

Remarks

Built in the 3rd century and originally comprising 84 Corinthian columns, the edifice was demolished in 1677

Transcription 

« TVTELA ET PALATIVM TVTELÆ quod appellatur, hoc etiam extra urbem erat, sed propius Garumnam & juxta fossam, qua latus urbis septentriones spectans, muniebatur : verum in ipsa tandem inclusum est urbe, quum illa ad eam partem ampliata fuit. Peristylium est quadrangulum orthogonium, longum pedes octoginta septem, latum sexaginta tres. Pilis (sic etiam vulgus vocat) sive columnis assurgebat striatis octo in longitudine & sex in latitudine : quæ fiebant in toto ambitu columnæ quattuor & viginti. Earum adhuc steterunt decem & octo. Sub est vero camera antiquo artificio : in qua vinum conditur. Templum fuisse patens quidam suspicantur, & ex ipso nominis vestigio, Dei Tutelaris fanum. Habebant enim antiqui Deos, in quorum Tutela suas esse civitates volebant. Fuit quoque apud eos ejusdem originis tutelanus Deus, cujus meminerunt Nonius Marcellus, & Aurelius Augustinus libro quarto de civitate Dei. Fuit & Tutilina Dea, quam frumentis collectis atque reconditis, ut tuto servarentur, præposuerunt. Ceterum id quicquid fuerit, similis operis, sed non ita magni, reliquias videmus Eboræ in Lusitania anno Christi millesimo quingentesimo & quadragesimo nono. »