GALLIA ROMANA

Database of texts and images
Of Gallo-Roman antiquities (15th-17th centuries)

Notice

Ville Bordeaux (Gironde, 33)
Subject(s) Roman city walls
 
Author(s) Zinzerling, Just
  Dutch scholar (1590-1618)
Resource type Printed book
Date 1616
Inscription
References Zinzerling 1616, pp. 22-24
Bibliography

Bernard 1859, pp. 1-14 ; Étienne 1962, pp. 204-211 ; Barraud/Linières/Maurin 1996, pp. 15-75 ; Lemerle 2005, pp. 32-33, 103

Remarks Zinzerling stayed in France from 1612 to 1616
Transcription 

Ğ at ea non omino quadrata fuit ad Geometrarum regulam, sed oblonga, & hétéromèkès [en grec dans le texte], ut reliquiĉ adhuc istorum murorum probant. Orientale latus ad Garumnam & Occidentale breviora fuere, & latitudinem fecere : Merdionale ad rivulum Puega, & Septentrionale versus Medulos longiora, sic ut longitudinem constituerint. Ast hi muri, quorum reliquias videmus, & qui non parum antiquitatis prĉ se ferunt, dubitari possit an sint primi hujus urbis muri, & an non aliis antea circundata fuerit, quibus dirutis forte hos postea [23] acceperit Rationem dubitandi suppeditat : Quod in fundamentis horum hic ibi erutis numerus lapidum antiquorum inventus fuit, quos ex ruderibus templorum aliorumque ĉdificiorum huc translatos evidentia rei probat. Ut sunt fragmina columnarum & canalium, statuĉ, Epitaphia, inscriptiones literis & verbis Romanis & inter has etiam nomen antiquorum incolarum, ut ante exemplum IVLII LVPI allatum. Quĉ res facit ut putare quis possit, primam urbem cum suis muris dirutam, eque ruinis ejus & forte aliorum ĉdificiorum post desolationem aliquam hujus urbis, hos muros exstructos fuisse. Adde quod Gallos & inter hos Vibiscos antequam ab Augusto & Romanis subigerentur alia a Latina lingua usos certum est : sic ut non solum non ipsi muri sed nec istĉ inscriptiones muris ipsis antiquiores pertingant ad ipsius urbis antiquitatem quĉ floruit etiam ante Augusti tempora, certe sub eo non nascens urbs sed nobile jam teste Stra[24]bone, fuit emporium. Verum quamvis forte non infima Burdigalĉ hoc argumento probetur antiquitas. Minimum non ex hodie atque heri natis esse evincunt. Et possit quis interim cum Vineto conjicere, hĉc prima fuisse Burdigalĉ munimenta, primosque Burdigalenses sive Vibiscos nullis se Spartanorum exemplum sepsisse muris, ratos non aliis munimentis sibi opus quam viris fortibus, tum satis munitos ingenio loci, quippe fluvio & palustribus uliginosisque locis septos. Quĉ conjectura sin vera est, munitio hujus urbis ĉvo non multo erit grandior quam est Ausonius. ğ