GALLIA ROMANA
Corpus des textes et représentations
|
Ville | Bordeaux (Gironde, 33) |
Sujet(s) | Enceinte |
Auteur(s) | Zinzerling, Just |
Érudit hollandais (1590-1618) | |
Support | Imprimé |
Date | 1616 |
Inscription | |
Références | Zinzerling 1616, p. 22-24 |
Bibliographie | Bernard 1859, p. 1-14 ; Étienne 1962, p. 204-211 ; Barraud/Linières/Maurin 1996, p. 15-75 ; Lemerle 2005, p. 32-33, 103 |
Remarques | Zinzerling visita la France de 1612 à 1616 |
Transcription
« at ea non omino quadrata fuit ad Geometrarum regulam, sed oblonga, & hétéromèkès [en grec dans le texte], ut reliquiæ adhuc istorum murorum probant. Orientale latus ad Garumnam & Occidentale breviora fuere, & latitudinem fecere : Merdionale ad rivulum Puega, & Septentrionale versus Medulos longiora, sic ut longitudinem constituerint. Ast hi muri, quorum reliquias videmus, & qui non parum antiquitatis præ se ferunt, dubitari possit an sint primi hujus urbis muri, & an non aliis antea circundata fuerit, quibus dirutis forte hos postea [23] acceperit Rationem dubitandi suppeditat : Quod in fundamentis horum hic ibi erutis numerus lapidum antiquorum inventus fuit, quos ex ruderibus templorum aliorumque ædificiorum huc translatos evidentia rei probat. Ut sunt fragmina columnarum & canalium, statuæ, Epitaphia, inscriptiones literis & verbis Romanis & inter has etiam nomen antiquorum incolarum, ut ante exemplum IVLII LVPI allatum. Quæ res facit ut putare quis possit, primam urbem cum suis muris dirutam, eque ruinis ejus & forte aliorum ædificiorum post desolationem aliquam hujus urbis, hos muros exstructos fuisse. Adde quod Gallos & inter hos Vibiscos antequam ab Augusto & Romanis subigerentur alia a Latina lingua usos certum est : sic ut non solum non ipsi muri sed nec istæ inscriptiones muris ipsis antiquiores pertingant ad ipsius urbis antiquitatem quæ floruit etiam ante Augusti tempora, certe sub eo non nascens urbs sed nobile jam teste Stra[24]bone, fuit emporium. Verum quamvis forte non infima Burdigalæ hoc argumento probetur antiquitas. Minimum non ex hodie atque heri natis esse evincunt. Et possit quis interim cum Vineto conjicere, hæc prima fuisse Burdigalæ munimenta, primosque Burdigalenses sive Vibiscos nullis se Spartanorum exemplum sepsisse muris, ratos non aliis munimentis sibi opus quam viris fortibus, tum satis munitos ingenio loci, quippe fluvio & palustribus uliginosisque locis septos. Quæ conjectura sin vera est, munitio hujus urbis ævo non multo erit grandior quam est Ausonius. » |