GALLIA ROMANA

Database of texts and images
Of Gallo-Roman antiquities (15th-17th centuries)

Notice

Ville Bordeaux (Gironde, 33)
Subject(s) Amphitheatre known as the “Palais Gallien”
 
Author(s) Vinet, Élie
  Humanist and scholar from Bordeaux (1509-1587)
Resource type Printed book
Date 1580
Inscription
References Vinet 1580, 210 G
Bibliography

DLF XVIe sičcle, pp. 1193-1194 ; Étienne 1962, pp. 191-195 ; Lemerle 2005, pp. 66, 104-105

Remarks See Vinet's description of 1565
Transcription 

« PALATIVM GALLIENI, quod vocant, seu Galienę, de quo antiquitatis ignarum vulgus egregiam fabulam commentatum est : quam & Rodericum quendam Toletanum referre non puduit libro quarto Hispaniscorum, id videtur potius a Gallieno Augusto conditore nomen accepisse : quo imperatore Tetricus quidam Aquitanię pręfectus, Burdigalę fuit Imperator factus, quemadmodum ante meminimus. Est autem Amphitheatrum, sive potius pulchri quondam Amphiteatri tenues reliquię. Id circundabant parietes sex : eratque extimi, qui reliquos altitudine superabat, & intimi, omnium humillimi intervallum octoginta sex pedes, quantum quidem semiruta, & jacentia vetustissima monumenta nobis eo pede metiri licuit, quem Glareanus Helvetius ą Budęo Parisiensi accepisse se dictitabat. Medię areę longitudo, quam excipiebant utrinque portę singulę, ducentos & viginti quattuor, latitudo, centum & quadraginta pedes patebat : ut hęc ovi figura construi mos erat. Extra urbem semper fuit : distabįtque ą proximo mœnium Ausonianę Burdigalę angulo passus minimum quadringentos. »