GALLIA ROMANA

Corpus des textes et représentations
des antiquités gallo-romaines (XVe siècle - XVIIe siècle)

Notice

Ville Vienne (Isère, 38)
Sujet(s) Monument non identifié
 
Auteur(s) Barlet, Étienne
  Avocat au parlement de Grenoble (15..?-16..?)
Support Manuscrit
Date c16..?
Inscription
Références Paris, Bibliothèque nationale de France, ms. lat. 17728, ff. 84v°, 86
Bibliographie

Jaillet/Bresse 1923-1924, p. 45 ; Pelletier 1982 ; Lemerle 2003, p. 10-14 ; Lemerle 2005, p. 66, 95-97

Remarques
Transcription 

« Vnumque etiam hodie subest, in imo descensu montis, muris Viennæ & Vallo intermediis, & ad meridianum solem spectantibus, quod os ita commensuratum habet, miraque profunditate, ut hominem susripiat, [86] qui vix discerni possit, nebulosa & crassa caligine plenum. Aliud verò in parvo quodam imminentis supercilio, cui tria sunt in rotundum ora proposita : in quae & ad septum appropinquantibus, ac introrsum progredientibus, caligine intra ambitus manente, aër innoxius purusque abilla caligine fit in tranquillitate ventorum. Seque ipsos rebus per scrupos nodosque textis, argutis, explicatuque difficilibus torquebant obliqua & in utramque partem quæstionis propositæ inclinantia respondendo. Qualia sunt verba impervia quæ inter lapidum rudera ibi reperta, antiquissimis insculpta marmoribus exscribere libuit & apponere : quae an ex istis fatidicorum aut vaticiniorum modis nolis, an fuerint, nec adseverare audeo, nec penitus infitias eo : credi magis tamen potest consultoribus negotium facessere solitos deorum istorum virtute et solertia dæmonum »…