GALLIA ROMANA

Database of texts and images
Of Gallo-Roman antiquities (15th-17th centuries)

Notice

Ville Orange (Vaucluse, 84)
Subject(s) Theatre
 
Author(s) Zeiller, Martin
  Protestant author (1589-1661)
Resource type Printed book
Date 1661
Inscription
References Zeiller/Merian 1661, IV, p. 29
Bibliography

Lemerle 2003, pp. 17-20 ; Lemerle 2005, pp. 33, 94 ; Roumégoux 2009, pp. 231-243

Remarks
Transcription 

« Deinde spectetur Theatrum vel Ædificium, in quo Comœdiæ aguntur, magnificum olim, hodie verò aliquantùm vitiosum, ex quo tamen Romanam potentiam & magnificentiam satis agnoscere & judicare possis. Forma est, scribit iterum sæpe allegatus Golnizius, inmodum arcus, cujus antiqua pars murum habet, stupendi operis longum 136. altum 100 pedes ; area interior 100. pedum est, maximam partem ædificiis & habitationibus occupata. Partes sunt, suggestus, Proceres & Caveæ. Hæ penes muros conspiciuntur, ferarum receptacula, è quibus ad pugnam educebantur. Isti sunt è marmore præeminentiæ, quæ in superiore e muri illius quadratiparte extant perforatæ, quibus antennæ, mali & trabes immittebantur : ab iis dependebant vela, tanquam totius Theatri tegmina, ne vela æstu solis, pluviave spectacula impedirentur. Ille, suggestus nimirum, erat in muri quadrati inferiore parte, sive in podio, locus eleviator Romæ pro Cæsare : in Provinciis verò pro Coff. & Prætore, qui ludis præsidebant. »