GALLIA ROMANA

Database of texts and images
Of Gallo-Roman antiquities (15th-17th centuries)

Notice

Ville Besançon (Doubs, 25)
Subject(s) Temple of Mars
 
Author(s) Chifflet, Jean-Jacques
  Physician and antiquarian (1588-1660)
Resource type Printed book
Date 1618
Inscription
References Chifflet 1618, I, pp. 56 ; II, p. 15-16
Bibliography

DLF XVIIe siècle, p. 279 ; Joan 2003, p. 185 ; Lemerle 2005, pp. 66, 123

Remarks

These columns are perhaps the remains of the peristyle of a temple dedicated to Mars. (Frézouls 1988, p. 137). The columns belonged to the peristyle of a temple dedicated to Mars

Transcription 

« Sacrorum studiosi Bisontini, Deorúmque suorum cultores maximi, in edito jugo Montis Cœlii suæ Civitatis, quem nunc Stephanium vocant, quatuor Diis suis locum cum quatuor columnis olim consecrarunt, quem vulgus in hanc usque diem (quòd ibi præcipui Dii colerentur) Pantheon appellavit […] Exstant adhuc hodie omnium subjectæ oculis columnæ illæ, non regi alicujus palatii reliquiæ, sed antiquæ Deorum sedes (de quibus plura part. 2. in S. Lino) dirutæ tamen, ut hîc vides, quæ ex multis lapidibus striatis erant constitutæ, indubitata antiquissimæ nostræ Civitatis testimonia, longè quippè ante Romanorum in Gallias adventum Diis illis quatuor erectæ […]. [II, 15] Porrò columnæ illæ Idolii veteris, è quibus unam dejecit S. Linus, positæ erant in summo monte Cœlio : & è quatuor, tres adhuc stabant anno 1347 ; quæ anno eodem, die S. Pauli conversioni sacro, magnâ [16] ventorum vi dejectæ sunt : sed cùm è tribus, duæ rursum essent erectæ, earum altera die S. Michaëlis anni 1488, pari ventorum impetu, solo prostrata est : quam cùm Civitatis Rectores, sequenti Aprili restitui curassent ; demum anno 1497, die S. Stephani, residua utraque columna, ventis deturbata atque confracta est, nec ab eo tempore unquam refecta. Cæterùm, supersunt hodiéque eodem loco, quatuor columnarum bases, peristylia, aliáque fragmenta magnæ molis, quæ prima hujus operis parte, tibi ex æneâ tabellâ expressimus. »