Transcription
« QVONIAM in celebrioribus apud nos Antiquitatis monumentis, arcus ille (images restitution et élévation partielle) est, qui ad Clii nostri radicem Porta Nigra vulgò dicitur, & triumphi Romani præ se fert imaginem, altus pedes Mathematicos plus minus 42 : hîc illius expressam typis figuram antiquam proponere lectori, partésque singulas ex historiæ veritate, rationum monumentis discutere operæ pretium duxi, ut facilius in eo certis capitibus ordine quodam progrediatur instituta narrratio. [
] [168] Ornabantur autem Arcus, statuis, imaginibus, columnis, signis militaribus, clypeis, ex Dione lib. 53. Ex quibus arcus hujus Bisontini speciem potes colligere, Romano more Aureliano positam : cujus sinistri lateris pars magno publici splendoris detrimento, privatæ domus commodo tegitur : major pars ad Clium montem properanti per plateam Quintinianam ob oculos posita est, ut ex hac figura colligis.
1. En clypei, en enses, quorum capulis similem æneum antiquum habeo (, datum prius cap. 25,) ef[169]fossum in viridarii nostri ruinis, cum capitibus Leonis, & Anseris, metus, & audaciæ typis : fortè in rogum conjectus fuerat in antiquo aliquo funere. Virgil. ---- Conjiciunt igni galeas, ensesque decoros.
Et Cæsar lib. 6 : Funera sunt pro cultu Gallorum magnifica, et sumptuosa ; omniáque, quæ vivis cordi fuisse arbitrantur, in ignem inferunt.
Æs confirmat ejus antiquitatem : veterum quippe arma omnia ænea erant : Ærea arma habuit Goliath, cassidem, ocreas, & clypeum, Reg. lib. I, cap. 17. Alcæus Poëta æreorum ensium meminit apud Athenæum lib. 14, cap. II. Sed ad ferri usum posteà devenerunt, amisso illo æris densandi modo (ut notarunt Proclus, & Zetses Hesiodi interpretes) maximâ fabrorum incuriâ.
2. En equi, quibus fugientem Zenobiam intercepit Aurelianus.
3. Hîc vides Cervorum pedibus subjacentem Zenobiam, quibus Aurelianus Capitolium ingressus est : si Camelos mavis, (vix enim propter attrita vetustate saxa possis dignoscere) quibus Aurelianum fugit Zenobia, non repugno.
4. Zenobia ornata gemmis, & catenis aureis, quas, qui utrimque comitabantur, sustentabant, Herennianum, & Timolaum filios ex Odenato susceptos manu secum victos ducit, parvulos, & impuberes, cùm tamen jam adolescentes, immò juvenes essent ; quò scilicet, junctis hinc indè pueris, Zenobia matris speciem magis referret, ut in Au[170]gustarum nummis piæ, & fcundæ parentis typus exprimi solet.
5. Tetricus in tunicâ Galbinâ, videlicet in ludibrium, seminudus ducitur ab armato milite, vinctis post tergum manibus, cum filio, quem Cæsarem curaverat ab exercitu suo salutari : utriusque nummis vix ulli sunt apud nos vulgatiores.
6. Duæ muliebri habitu Matronæ in luctu, vel Civitates duas Palmyram, & Tyanam dirutas, vel duas ex captis sub habitu virili Amazonibus in arcu referunt ; sic enim in Imperatorum nummis, captæ provinciæ lugentes conspiciuntur.
7. Victorem in Arcu summo trabeatum vides Imperatorem Aurelianum,
In tunica Iouis, et pictæ Sarrana ferentem
Ex humeris aulæa togæ.
8. Alatæ duæ Victoriæ, scilicet Orientis, & Occidentis, quæ palmas tollunt, sertum lemniscatum, lauro, quercu, floribus, fructibúsque contextum Victori superponunt. Tertullianus lib. De corona [171] militis : triumphi laurea foliis struitur, hæc adumbratur lemniscis, et inauratis laminulis ; quod antiquissimum triumphi decus, & ornamemtum Festus vocat. Hujusmodi victoriarum typos habes in nummis multis, etiam Aureliani ipsius, sed cum coronis : Pileatam cum lemniscato serto unicam vidi in L. Veri numismate aureo.
9. Utrimque Apollo sub Herculis nudi figura : in Herculis enim habitu Sol, vel Apollo pingebatur apud Ægyptios ; & duodecim Zodiaci signa, per duodecim Herculis labores indicabantur. Si duplicem Herculem mavis, illum sub Ogmii nomine ne veteres Gallos coluisse, author est Lucianus in Hercule Gallico ; & Hercules triumphalis Romæ fuit in foro boario, qui præerat triumphis, quíque dictus est Aureliani consors in lapide antiquo.
Pisauri, in Piceno, in Palatio Ducis Vrbini, in Basi.
[172]
HERCVLI
AVG.
CONSORTI
D. N.
AVRELIANI
INVICTI. AVG.
RESPVB. PIS.
CVRA. AGENTE
C. IVLIO PRISCIANO V. C
DVC. CVR. R. P. PIS. ET FAN. PIN.
Nobilis, & Eruditus D. Franc. Julius Mauboühanus, Vesulanus, Dominus à Montallotâ, Salinarum Sequanicarum Præfectus, Socer meus humanissimus ; qui supellectilem antiquariam bene curatam à majoribus, & sibi relictam auget in dies, libris, nummis, gemmis, sigillis ; inter cætera æneum Herculis Gallici simulachrum servat Epamanduoduri repertum, cujus hanc mihi copiam fecit. [173]
10. Sparsos observa Soles per columnam.
11. Item Solares equos, tum subjectos imagini Herculis, tum sub quatuor columnis.
12. Catenâ vinctam captivorum in serpentes desinentium turbam Aurelianus tenet : cujus rei causam si scire aves ; observa ex Vopisco, & Zosimo variis in locis, fuisse Solis cultui addictissimum Au[174]relianum, partim quòd matrem habuisset, quæ Sacrificula, & Sacerdos Solis diu fuit, partim quòd ejus ope propitiâ, se crederet ità fliciter tot bella confecisse, totque subterfugisse pericula : Ideò Romæ Sacerdotium composuit, Solique templum magnificentissimum constituit, quod donariis Palmyrâ allatis ditavit. Rex Persarum, quòd in Solis cultum & religionem benè animatum sciret, illi pateram obtulit, in quâ Solis erat effigies, sub quâ in eo templo colebatur, cui Sacerdos mater Aureliani præfuerat. Ipse etiam Aurelianus in templo Solis pingi voluit, & ita solitus erat jurare ; Dii faciant, et deus certus Sol, et Senatus sic de me judicet. Hinc mater ejus (ut Callicrates Tyrius Græcorum longè doctissimus scriptor tradit,) beneficio Apollinis fatalia scivisse dicitur, & Imperii auspicium filio portendi conjecerat, ex vitulo sibi nato miræ magnitudinis, candido, purpurantibus in latere maculis, quæ coronam cum sceptro referre videbantur. Adde quòd Sole suos nummos signari voluit, ut in meo hîc reperto vides.
[175] Soli autem & Apollini dicatus erat serpens apud priscos, vel quia voluminibus suis, & spiris, obliquos Solis cursus significat, vel quia Pythius Apollo dictus est, & Pythia ludi celebrati, quorum fuit autor Corbus Atheniensis, ob interfectum ab Apolline serpentem nomine Pythonem, qui ex putredine terræ post Deucalionis diluvium procreatus, terrori erat hominibus, unde Claudianus :
Cæruleus talis prostratus Apolline Pyhon
Implicuit fractis moritura volumina sylvis.
& Statius I. Thebaid.
Te viridis Python, Thebanáque mater ovantem
Horruit.
Quid quòd serpens insigne fuit Asiæ ? Nummum habeo argenteum Augusti (cui similem dedit Æneas Vicus) in cujus aversâ parte sunt duo serpentes, in quorum medio basis, cui superstat mulieris figura parva, Asiæ procul dubio typus, ut ex Epigraphâ colligo : ASIA RECEPTA. Undè ob præclara in Thraciâ, & Græciâ gesta, victámque Asiam, serpentes in Arcu Aureliani frequentes intueris ; qui cum Salute Deâ ab antiquis pingebantur, ut in Probi, Hadriani, Antonini, & aliorum nummis, quibus inscriptum modò SALVS PVBLICA, modo SALVS AUG.
Præterea Apollini quæ putabantur inimica, illi in sacris cum serpente occiso offerebantur : Aurelianus ut Apollini non dispar in victoriâ, & triumpho suo videretur, in serpentes quasi Pythonis spi[176]ras captivos suos desinentes exsculpi in lapideo arcu gauisus est ; vel, si mavis, in piscium caudas, ut terrâ, maríque partam victoriam indicarent, utì de Neptuni equo refert Guil. du Choul, lib. De veter. Roman. Religione, ubi de Neptuno.
13. Quæ sub fornice apparent hominum exigua simulacra, effigies sunt præferentium coronas, vexilla, titulos civitatum, cæteráque pompæ celebrioris fercula.
Duo sunt ordines imaginum in inferiori columnâ mediâ : priori facta Aureliani insignia, ex disciplinâ militari ; posteriori Deorum aliquot, & Dearum figuræ redduntur, qui Vesontione, superstitione avitâ culti sunt.
14. Priori habes in superiori parte liberalitatem Imperatoriam, cujus largitiones, & donaria in milites commendata sunt, ex Vopisco : Eccè nummum Severinæ uxoris Aureliani, in cujus parte aversâ Imperator sub radiati Apollinis habitu figuræ militari donarium porrigit.
[177] 15. Et quia præmio, & mulctâ constat omnis benè instituta Respublica, Centurio cum vite sceleratis & legum violatoribus minas intentat manu. Tres qui sequuntur, debitam factis mulctam retulêre.
16. Ancilla & servus, qui adulterium simul admiserant, capitis pnam exspectant.
17. Duarum arborum capita jussit inflecti Aurelianus, quibus militem alligaret, qui, cum hospitis uxore, adulterio sese polluerat, atque ita diro cruciatu, lenta morte extinctus est. Fuit enim disciplinæ militaris tenacissimus, & ita terrori militibus, ut sub eo, posteaquam semel cum solitâ severitate castrensia peccata correxit tribus hisce suppliciis, nemo peccarit.
Multas leges ille servandas militibus dedit, ut, Qui litem fecerit vapulet : In hospitiis castè se agant, &c.
18. Vestæ simulachrum sedens in nummis antiquis pingitur, & apud Græcos estia dicitur para tou éstasai, sedem ponere, significátque residentem in templo Vestæ vim divinam, quæ perpetuato igne denotatur. Et quia inter Elementa locum altiorem ignis occupat, in supremâ regione tandem quiescit, & quasi sedet ; Ideò est illius statua cæteris in terrâ Diis commorantibus persæpe eminentior. Ita victor difficultatibus belli superatis, spoliis gaudens, & partâ pace quiescit. Vesta hîc laurum juxta se Virginitatis custodem habet.
19. Venus innixa rupi, Cupidinem à se amovens [178] signum est virilis animi, quo victor Aurelianus, spretâ insigni Zenobiæ specie, & gratiâ, non ei se velut Antonius Cleopatræ, sed hanc sibi, Romaníque Imperii fascibus mancipavit. Non enim semper est imbellis, sed generosa plerumque Venus ; non amovetur à Victoriâ, Victrix apud Lacedæmonios propter direptionem Messanæ in Siciliâ ; & in Augustarum nummis, & lapidibus antiquis persæpe legitur VENVS VICTRIX : sit instar omnium ille, qui Galistri, inter Emeritam, et Salamanticam.
VENERI VITRICI
L. CORDIVS. SYM
PHORVS MEDICVS
SACR. EX VOTO.
20. Mars cum palmâ, & Manubiarum aggere.
21. Hic, qui pampineis victor juga flectit habenis
Liber,
triumphis aptus, quoniam primus omnium dicitur de Indis triumphasse Ovidius,
En Deus in curru, quem summis texerat uvis,
Tigribus adjunctis aurea lora dabit.
22. An hic Romulus (cum Aureliano adhuc puero) sub lupinâ pelle Romæ olim cultus, & Mars Quirinalis dictus, juxta quem vultur, optimi augurii symbolum ? Nam Herodotus Ponticus apud Plutarchum in Romulo, Herculi lætum augurium tradit fuisse, si vultur ei se obtulisset in re agendâ.
[179] 23. Pallas hastili innixa, à Trojanis ad Bisontinos transmissa, suum in arcu locum occupat.
24. Columna superior in infimâ parte Atlantem cervicibus clum sustinentem habet.
25. Fama triumphi nomen per patentes Orbis plagas translatura : Elegantiorem habe, ex veteri gemmâ.
26. Saturnus alterâ manu falcem, alterâ tæniam ferens clepsydræ insidet ; nam victoria, temporis, occasione, ut plurimum comparatur.
27. Æsculapius Medicinæ deus, Apolline genitus, serpentem geminum manibus premit ; Serpens enim prudentiæ symbolum illi dicatus erat, ust præter nummos eleganter exprimit Achates antiqua mea, in qua sic expressus est.
[180] 28. Quæ sub Aureliani arcu cernitur hodie fornix, non adeò antiquum est opus, ex veterum templorum ruinis concinnatum, cui quatuor Evangelistarum signa lapides superposita sunt, rudi, nec adeo bene suspensâ manu fabricata, Angelus, Bos, Leo, & Aquila.
Quid aliud in arcu supersit, quod Aureliano, ejusque præclarè gestis non conveniat non offendi. [
] [183] INSCRIPTIONEM aut Barbarorum inuidiâ, quibus sæpe Vesontio cessit in prædam, aut temporum injuriâ deletam, sic lubens restituerem ex conjecturâ : IMP. CAESARI. AVRELIANO. AVG RESTITVT. ORBIS. CIVES. VESONTINI. Repono igitur IMP. CAES AVRELIANO. AVG. Non (ut in columnâ quæ Sagunti, in platea publica est)
DEO
AVRE
LIANO
Eo enim vivente constructus est arcus : At Deûm honor (ait Tacitus 15 annal.) Principi non ante habetur, quàm agere inter homines desierit : & Tertullianus, maledictum est ante Apotheosim Deum Cæsarem nuncupare. Hoc herclè verum semper fuit, licet aliquando viventes Cæsares Deos vocarint adulatores aliqui : Ita [184] quidam apud Ammianum lib. 21, Julianum assiduè per literas Dominum, et Augustum appellabat, et Deum. Sic etiam sæpe Scribonius Largus Claudium deum Cæsarem vocat.
Addo RESTITVT. ORBIS : ex hoc nummo Aureliani meo, hic Vesontione reperto, cum aliis plerisque ejusdem :
Qui forsan olim Vesontione cusus, quam à Tetricis oppressam pristinæ restituerat libertati. Aureliano positas alibi inscriptiones hic addo ex Grutero, ut liceat unicuique titulum abolitum ex illis ad libitum restaurare. Romæ in S. Nicolai, in carcere Tulliano.
IMP. CAES. AVG. DOMITIO AURELIANO. PIO. FOEL. INVICTO RESPVB. ASTIG. DEVOTA NVMINI. MAIESTATIQ. EIVS.
[185] Romæ item :
IMP. CAES. AVG. DOMITIO. AVRELIANO. PIO. FELICI. INVICTO AVG. PONTIF. MAXIMO. GOTHICO MAX. GERMANICO. MAX. TRIB. POT. V. COS. DESIG. III. IMP. III. PP. PRO. CONS RESTITVTORI ORBIS. INVICTISSIMO. ET. VICTORIOSISSIMO. PRINCIPI. FVRIVS. ORFITVS. V. C. PRAEFECTVS. VRB. DEVOTVS. NVMINI. MAIESTATIQVE, EIVS. DEDIC. KAL. FEBR. AVRELIANO. AVG. III. ET MARCELLINO COS.
Pisauri in palatio Ducis Vrbini in basi statuæ.
VICTORIAE
AETERNAE
AVRELIANI
AVG. N.
RESPVBLIC. PIS
CVRAM. AGEN.
C. IVLIO. PRISCIANO
V. E. DVCEN. CVR. R. P.
PISAVR. ET FAN. PP. M.
[186] Barcinone
IMP. CAES.
L. DOMITIO AV
RELIANO. PIO ET
INVICTO. AVG.
ARABICO. MAX.
GOTHICO. MAX.
PARTHICO. MAX.
TRIB. P. P. COS. III.
PROC. OPT. PRINCIPI
PI. N. ORDO BARC.
NVMINI. MAIESTQ. E.
Ex Panvinio.
MAGNO
AVGVSTO
PRINCIPI. MAX.
IMP. FORTISSIMO
CONSERVATORI. ORBIS.
L. DOMITIO. AVRELIANO
L. F. PONT. MAX. TRIB. POT. V.
PP. COS. III. PRO. COS. GOTH. MAX.
PALMYR. MAX. GERM. MAX.
ORDO BRIXIANORVM.
[187] Arcu triumphali nostro, Porta Nigra pridem dicto (quem Vesontionensis Capitolii leipsaion esse, ex quorumdam relatione, bonâ fide nuper scripsit egregius Romani Capitolii restitutor Justus Rycquius) tamquam celebrioris antiquitatis Bisontinæ monumento, Moneta olim Vesontione signata est, cum bracchio S. Stephani Protomartyris in parte auersâ, more apud vereres Gallos, sub Imperio Carlingorum, valde usitato, ut Sanctorum tutelarium nomine nummi cuderentur : sic S. Martino apud Turonas, S. Nazario apud Æduos moneta cusa ; etiam S. Stephano apud Metenses, quæ Stephaniensis quoque dicta : Ejusmodi nummos Gallicos plerósque adfert Paulus Petavius Consiliarius Regius in suâ antiquariæ supellectilis portiunculâ editâ Parisiis anno 1610. »
|