GALLIA ROMANA
Corpus des textes et représentations
|
Ville | Besançon (Doubs, 25) |
Sujet(s) | Aqueduc |
Auteur(s) | Chifflet, Jean-Jacques |
Médecin et antiquaire (1588-1660) | |
Support | Imprimé |
Date | 1618 |
Inscription | |
Références | Chifflet 1618, I, p. 121-123 |
Bibliographie | DLF XVIIe siècle, p. 279 ; Jaon 2003, p. 175-177 ; Lemerle 2005, p. 66, 122-123 |
Remarques | Chifflet décrit l’aqueduc et son bassin de distribution |
Transcription
« Immò non omnia ; nonnulla in æmulâ Romæ Vesontione, horum supersunt monumenta, Aquæductus, Castellum, Naumachia [...] iuxtà pagum quemdam, Arcie à Cæsareis arcubus cognominatum, quarto circiter ab Urbe milliari dissitus, qui per canales structiles, nunc multis in locis etiam integros, in Civitatem Sequanorum perducebatur, perfosso monte Cœlio, ubi porta Civitatis, scissa, vulgò, la porte taillée, ut opus esset magnificentius : Montes enim, qui rectis aquarum decursibus obstabant magno labore exscindebant. [...] [122] Ubi autem ad primitivam Ecclesiam S. Stephani (quæ nunc S. Joannis) Aquæductus noster pervenerat, ibi propè Portam Nigram, lacus publicus, ingentis magnitudinis (ut ruinaæ detectæ nuper indicarunt in vicinis ædibus) oualis figura fuerat exstructus, in quem aquæ, per vicinum Aquæductum, ad Castellum, & minores lacus properantes, dum lubebat deducebantur, ad publicas (ut quibusdam placet) & navales pugnas, velut in mari parvo. [...] Non procul aberat ab illo lacu Castellum aquaram (Turrim veterem S. Quintini nonnulli fuisse putant) [123] ex quo per tubos aptos, aqua ut Romæ dupliciter dividebatur ; Primò ad salientes, & lacus publicos, ex quibus plebs hortos irrigaret, lintea ablueret, & alia commoda sortiretur ; deinde ad fullonum, & coriariorum necessitates, in balneas : Cur non etiam in privatas domos? Frontinus contradicit, dum aquam omnem in publicos usus apud antiquos erogari solitam affirmat, legéque cautum, ne privati aliam ducerent, quàm quæ ex receptaculo publico in humum decidisset, quam caducam vocabant. Sed duplicis erogationis aquarum, quam attulimus, duplicem modum invenimus ; nam quæ ad salientes, per fistulas plumbeas deducebantur, quales antè paucos annos in pluribus Civitatis locis effossas viderunt plerique civium ; quæ verò ad balneas, per ipsos canales structiles, quales in Campo Martio reperti, cum Capucinorum religiosæ domus fundamenta jacerentur. Qui Castello, sivè Turri aquarum præerat, Dominus Turris, & Castellarius dicebatur, aquarum publicarum custos. » |