GALLIA ROMANA

Database of texts and images
Of Gallo-Roman antiquities (15th-17th centuries)

Notice

Ville Autun (Saōne-et-Loire, 71)
Subject(s) Roman city gates
 
Author(s) Ladone, Étienne
  Lawyer and poet (16..?-16..?)
Resource type Printed book
Date 1640
Inscription
References Ladone 1640, p. 14
Bibliography

Papillon 1742, I, pp. 364-365 ; Rebourg 1993, pp. 45-55 ; Lemerle 2005, pp. 113-116

Remarks

The work published by Ladone is an annotated poem on the subject of Autun's antiquities

Transcription 

« INGENTES VRBIS PORTĘ. Quatuor antiquitus erant vrbis portę : Cabilonensis scilicet siue Romana : Ianualis, Lingonensis et porta Druydum. Cabilonensis sic primum dicta est eo quod Cabilonem duceret : postmodum Romana ab ingressu Romanorum principum vocitata fuit, nunc cum ipsa porta nomen vtrumque periit, solaque supersunt vię stratę ab vrbe progredientis vestigia. Lingonensis ita dicta quia in Lingonas proficiscentibus prębebat iter, extat adhuc pene integra, mutato tamen veteri nomine, Diui Andreę porta vulgo nuncupatur. Ianualis a Iani fano quod non longe distat olim appellata, nunc ab Arröo flumine nomen habet pristinum splendorem retinet. Quartam denique qua ibatur ad montem Druydum & cuius hodie restant clara indicia, nomen ab ipsis traxisse Druydibus facile crediderim. »