GALLIA ROMANA

Database of texts and images
Of Gallo-Roman antiquities (15th-17th centuries)

Notice

Ville Nîmes (Gard, 30)
Subject(s) Amphitheatre
 
Author(s) Gölnitz, Abraham
  Geographer and cartographer from Danzig (15.. ?–16.. ?)
Resource type Printed book
Date 1631
Inscription
References Gölnitz 1631, pp. 555-557
Bibliography

Fiches/Veyrac 1996, pp. 336-350 ; Gros 1996, pp. 335-336 ; Lemerle 2005, pp. 85-86 ; Lemerle 2013-2

Remarks
Transcription 

« AMPHITHEATRUM, quod Rodericus Toletanus in rebus Hispan. Lib. III, c. VII, appellat præsidium arenarum, videamus. Quo autore & tempore structum, variæ sed lubricæ sunt conjecturæ, ut certi quid statuere nequeamus. Partes ejus externæ sunt & internæ.
Externæ conspiciuntur in pariete exteriore, nim. lupa lapidi incisa. Ejus ab uberibus pendent duo pueruli, quæ historia fortè Romuli & Remi sit lucta item incisa, duorum pugnantium. vultures, Romæ urbis ædificandæ nuntii. triplex item penis in lapide, vetustate multùm abiens. Regina quædam Galliæ fertur aulicorum quendam suorum, Nemauso & illis è locis redeuntem, rogitasse, num arenas Nemausenses, & quid summè notatu dignum in iis, videlicet. Cui ille, quæ viderat, omnia exposuit, inscius triplicis hujus penis. Objurgatus verò est à regina, dicente ; Hunc qui non vidit, præstantissimam amphitheatri partem non vidit.
Internæ partes ovalis amphitheatri sunt arcus, muri, subsellia, area, cavernæ, podium. Arcus numerantur LX ; crassitie singuli X pedum invicem distant, ob interpositum murum XII pedum. Totum ædificium integrum adhuc est maximam partem, tum quoad cir[556]cuitûs murum, tum quoad subsellia. Horum, ut & arcuum, lapides sunt grandes & unius ejusdemque magnitudinis, sed sine ullo cemento vel calce artificiosè conjuncti. Area ædibus est adeò oppleta & inhabitata ut vicum referre videatur. Cavernæ, quæ feras in pugnam producendas continebant, adhuc comparent ; nec non muri, qui arenæ cingendæ serviebant & podium anterius constituebant. Podium locus erat dignissimus, ad arenam proximus, pro Senatoribus. Suetonius in Augusto, Factum decretum, inquit, patrum, ut, quoties quid uspiam publicè spectandum proponeretur, primus subselliorum ordo senatoribus vacaret. Ibi in orchestra locus erat pro Principe & honoratioribus spectatoribus, prætore item ; utque is tutior esset à bestiis infestis, muro arenæ cinctæ erant, cui retia benè nexa ac densa, versatilia item ligna, cancelli ferreíve supersternebantur. Fistularum & tuborum diductio, per quos in spectatores suavis ejiciebatur odoratus, heic nulla habet vestigia. Odoratus iste è liquido constabat, mixto è vino & croci floribus, ut refert Plinius, dicens : Crocum vino mirificè congruit, præcipuè dulci, tritum, ad theatra replenda. Ita Ouidius :
Nec fuerant liquido pulpita rubra croco
.
Croci hanc sparsionem, quam Lipsius è statuis manasse suspicatur, Seneca sæpe tangit in epistolis & quæst. Natural. Vtrum, inquiens, tandem sapientiorem putas, qui invenit quemadmodum in immensam altitudinem crocum latentibus fistulis exprimat ? Item : Numquid dubitas, quin sparsio illa, quæ ex fundametis mediæ [557] arenæ crescens in summam altitudinem amphitheatri pervenit, cum intentione aquæ fiat ? Vtut desit operta & cæca hæc tubulorum diductio, cætera tamen, quæ amphitheatrum hoc ad miraculum usque evehere possunt, non desunt. Si lapidum molem & structuram spectes, Veronense post se relinquit, etiamsi hoc, quâ parte corruerat, à civitate Verona sit restitutum, ut ipsi vidimus ex inscriptionibus ibi enotatis. Non itaque satis mirari queo Lipsium, præter nomen vix reliqui quid facientem huic amphitheatro, cap. V de amphith. Ita verò ille : Credunt multi, eximium etiam olim opus fuise : non ego, qui scio majora multò et operosa magis habuisse Lugdunum et Viennam, et nobiles illas Galliæ urbes. Præ quibus quid Nemausus ? Nomen tamen non injuriâ retinet, quia et pulchrum est, quod satis sit, et integrum magnâ parte. Itane verò Lipsi ? Concesserim, Lugduni & Viennæ fuisse amphitheatra, ex Eusebio in hist. Ecclesiast. At verò, an nobiliora & operosiora fuerint, quo auctore quóve argumento mihi persuaderi patiar, non video. Et dicis ; Præ quibus quid Nemausus, Imò Nemausus, cum paullò angustior fuerit ipsa augustâ Româ suo ambitu, etiam Lugduno & Viennâ, quæ tunc temporis non ita amplæ erant, quin angustior fuerit, & ob id utrique præferenda, non vereor dicere. Demus hoc sine affectu ex vero majestati hujus amphitheatri, quod nec furor Gothorum, nec Saracenorum indigni conatus, nec flammæ Attilæ, nec ruinæ Martelli, destruere potuêre. »