GALLIA ROMANA

Database of texts and images
Of Gallo-Roman antiquities (15th-17th centuries)

Notice

Ville Vers-Pont-du-Gard (Gard, 30)
Subject(s) ‘Pont du Gard’
 
Author(s) Gölnitz, Abraham
  Geographer and cartographer from Danzig (15.. ?–16.. ?)
Resource type Printed book
Date 1631
Inscription
References Gölnitz 1631, pp. 545-547
Bibliography Provost 1999-2, p. 736 ; Lemerle 2005, pp. 88-91
Remarks

The 'Pont du Gard' was probable the most universally admired Gallo-Roman monument

Transcription 

« Gall. le pont du Gard. Nomen à subterlabente fluvio Gardo seu Gardone habet. Quem vadosum habuimus ocreis siccis ; nec alioquin per se fluvius iste aliquo nomine famam meretur. in superiori Occitania ortus, Vzezas, (Vticam,) allabitur, & postea hunc pontem, à quo prope Belloquadrum sese in Rhodanum mergit. Quicquid verò famæ flumini abest, id pons hic triplici serie artificiosissimè structus ei commodat. quem aliqui fabulosè appellant pont du chat, à catto, per diabolum desuper ibi in fundum dejecto unde prope molem adhuc antrum in monte monstratur magnæ capacitatis, quod nescio quibus fabulis, cùm historiam nesciamus, velint reddere celebre. Autorem pontis quidam statuunt Antoninum Imperatorem ; cujus auspiciis fontes circa Vticam, elegantem urbem, antiquitatibus insignem, collecti, & per aquæductum hujus tergemini pontis Nemausum dicuntur deducti. Sed hæc sine auctore. Vnde Bezæ, in omni genere metri poëtæ argutissimi, tantò elegantius epigramma in pontis hujus triplicis aquæductum, Gardo flumini inter duos montes, nullâ tanti artificis additâ inscriptione, impositum, tertio à Nemauso milliari:


Montibus impositos cantavit Græcia montes,
Pyramidum ostentat barbara Memphis opus.
Plus est quod cernis, triplices conjungere pontes
Fornicibus, montes sic posuisse duos.
[546] Et plus est, victam quo se natura fatetur,
Imposuisse ipsis flumina fluminibus.
Et rursum hoc plus est, contemto laudis honore,
Artificem nomen non posuisse suum.
Mire opifex, quod tu fecisti, sit licet ingens,
Quod non fecisti, plus ego miror opus.

Videamus nunc structuram pontis hujus à multa antiquitate firmissimi & fortissimi. Is triplici arcuum seu fornicum ordine, ita ut infimus medium & supremum sustentet, est discriminatus, nec tamen ullo uspiam cæmento, quoad lapidum commissuras, conjunctus. Infimus fornicum ordo, Gardoni transitum concedens, VI arcos habet, & longus CCCCXXXVIII, altus LXXXIII pedes : singuli verò arcus LVIII pedes sunt longi ; arcuum columnæ singulæ XVIII pedum longitudinem habent. Spacium, quod inter primum & secundum arcuum ordinem intercedit, constituit VII pedes & XIII digitos. Medius ordo XI arcus habet, & longus est IÉCCXLVI, altus XXI pedes : singuli arcus LVI pedibus à sese invicem distant. Columnæ XI hos arcus sustinent, quarum singulæ XIII pedum sunt latæ. Arcus verò ex uno eodemqvue lapide dextrè & artificiosè videntur constructi ; inter lapides inveniuntur XXII spithamas longi. Inter hunc arcuum ordinem & supremum intercedit spatium VI pedum, VIII digitorum. Vsus viæ hic est communis pro hominibus & onustis jumentis ; non tamen amplus, ita ut præter unum equum via non capiat. Tertius arcuum ordo sive summus, è cocto latere structus est, indies per tempestates ruinam faciens, operto aëri expositus ; extrema utraque, montes versus, [547] sunt ab iis abjuncta ; ita ut nulli isthàc ascensus, via, nedum transitus pateat. Hujus summi ordinis fornices numerantur XXXV ; singuli XVII pedum habent longitudinem : ipse verò tertius hic ordo longitudinem habet IÉIV pedum, altitudinem VI : columnæ fornicum singulæ V cum medio pede habent longitudinem. His supremis arcubus aquæductus excavatus olim fuit impositus, III pedes altus, ob quem immensum boc ædificium structum antiquitùs creditur ; nam vestigia adhuc deprehensa fuerunt, per quæ ex opido Vzensi, aqua Nemausum usque deducta fuisse dicitur, licet hodiè montes utrimque à ponte supremo & ita ab isto antiquo aquæductu sint abscissi, ita ut in montibus, quos pons hic mirandus olim conjunxit, hodiè nulla appareat vel scaturigo, aquarúmve per subordinatos canales derivatio. »