GALLIA ROMANA

Database of texts and images
Of Gallo-Roman antiquities (15th-17th centuries)

Notice

Ville Arles (Bouches-du-Rhône, 13)
Subject(s) Amphitheatre
 
Author(s) Gölnitz, Abraham
  Geographer and cartographer from Danzig (15.. ?–16.. ?)
Resource type Printed book
Date 1631
Inscription
References Gölnitz 1631, pp. 532-533
Bibliography

Constans 1921, pp. 298-324 ; Gros 1991, pp. 49-50 ; Gros 1996, pp. 335-337 ; Lemerle 2005, p. 89 ; Rothé/Heijmans 2008, pp. 274-283

Remarks
Transcription 

« Idem faciet amphitheatrum, quod les arenes vocant, formâ ovali, ad formam amphitheatri Titi Vespasiani, quod Romæ vidimus, structum. Lipsius de hoc inquit : Arelate etiam esse aiunt amphitheatrum, sed parum integrum. Veniâ verò ipsius sit dictum ; integrum satis est, nec collapsum nisi aliquâ subselliorum parte. Mihi opinio est, illum nec hoc, nec Nemausense vidisse ; unde utrique suum detrectat encomium, sententiam ferens sine prætore, sine arbitris. Arelatense hoc, uti & Nemausense, LX est arcuum, quorum singuli XV pedes longi, è vasto & uni[533]formi lapide egregii operis adhuc conspiciuntur. Area olim viris & feris pugnantibus dicata, modò incolarum domiciliis accommodata est. Inde in subterraneas magnæ capacitatis specus descensus sit ; ferarum creduntur fuisse latibula, priusquam ad certamen educabantur ; hodiè textorum officinæ, & vini repositoria, frigiditate gratissimi. Porticus laterales ostendunt caveas & antra, è quibus feræ ad certamen emissæ sunt. Videantur Pomp. Lætus & Ammian. quibus opinio est Imperatorem Gallum Hostilianum anno Christi CCLV, in hoc ædificio ludos suos amphitheatrales, postquam Europam à tyrannis vindicasset, populo exhibuisse. »